III 1. Ad partem meridianam iuxta Oceanum est patria spatiosissima Aethio- pum quae dicitur Auxumitana et Canda- cissis et Trogloditorum. quam patriara plures descripserunt philosophi, sed ego secundum praedictuni Castorium eam ex- posui. in qua patria aliquantas civitates fuisse legimus, ex quibus ex parte no- minare volumus, id est Auximis (provincia Christiana philosophis) Marthaim Maraca Adulim. Per eam patriam plurima transeunt flumina, id est Agon Nisis Chremetis et Nuchul. Ad frontem eiusdem Aethiopiae Tro- glodytorum est maxima eremus quae di- citur Nitrensis, et Eger appellatur: Ni- lum vocitant. 2. Nam ad partem Oceanum meridia- num Aethiopiae usque ad mare nostrum magnum Aegypti est patria id est spa- tiosissima Aegyptus inferior et superior, quae nominatur Adnocura et Mareotin. cuius Aegypti patriae descriptores multi iuerunt philosophi, ex quibus legi Cyn- chrin et Blautasin genere Aegyptios, me- ridianae partis descriptores, sed et Lol- lianum Romanorum cosmographum; sed non aequaliter nominaverunt civitates praedictae Aegypti, sed et aliter alius, alius vero alio modo, ego autem secun- dum praefatum Lollianum inferius dictas civitates Aegypti nominavi. in quas di- versas patrias Aegypti plurimas fuisse ci- vitates legimus, ex quibus aliquantas de- signare volumus, id est Alexandria famosissima Eraclia Milcadin Ermupolis Arsina Naucreatis Ermuntis Corumbo Bucolia Phyte Ormos Pithin Chale Necropolis Miche Ibion Cecta Pholocteris Marolon Lugeton Pasitas Evion Nicum Colomos Antigonis Nasta Pessimines Cocratum Penuris Tetrion Letipolis Meon Epoecim Circora Abasis Iseum Pyramidas Anurion Cynopolis Nesi Idiopartum Thetmelim Memphis Marmicis Oxirincos Dios Ptolomagis Nasciri Lirinconeo Tauriros Thangin Acorim Antinoy. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Firnon Petotono Challis Thedis Metelis Hiracleum Ernopes Naucratim Ysotenis Corcodilon Chollenon Pelta Siguionis Che Ramnitis Cuvis Thelis Nocolan Pozeon Peucestim Ponega Falorum Chiorenda Namphota Buto Thanis Theuse Fovi Nassal Psinarni Bacrenis Penthon Psosi Abubis Honires Semutis Stanae Istopolis Semar Sedenito Dolis Lenum Pateris Ponzia Adranes Spanacha Theompolis Chostes Arsi Semeos Aschim Thirsitis Mepsea Phateopolis Pilemus Xoy Tele Chenopolis Menonia Cete Theomis Ermupolis Psualis Natepa Menfris Tembro Anasitotos Versemeos Precumi Itavenis Tinoy Caenopoli Selitra Chara Nichis Nastrim Babilon Coma Amarixa Madoris Afrodite Chemen Tindo Sartonochido Collitois Memplietum Iliupolis Thale Opulegi Inthenis Speculon Magoi Tanimis Teriosa Terrosa Nesepe Termosa Gausio Archa Eron Angiopolis Chalchonogopolis Eridopolis Atrivi Thace Araronos Tuge Psanuace Lagonus Permun Mago Permoli Anarodos Phale Cholchonopolis Patuse Thepmos Binnastas Ucustaunas Locria Arsinoe quae ponitur iuxta mare Rubrum. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Olianarta Pagire Eristomon Cercyris Thenis Cassion Phagorior Apollonium Rumnastes Olumna Phaguse Eron Memphisin Eraceupolis Eruce Androca Pelusion Veronion Pophois Honosios Seretis Pannis Lipidii Apopistepolis Potant Bathios Inmadis Lactucome Tatenum Scios nesson Nessome Parevis Irregenis Iris Gaba Seat Magada Iaris Iracleum Senemun Temnis Spadois Tecte Quianis Centiter Timuli Frigia Tareas Thena Pollamonis Phanim Chyrocamus Passion Spenemiris. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Averenidis Apollonia Fition Melcatim Nancritis Nuleon Lucopolis Oraugoron. Item ad aliam partem sunt civitates ex regione Thebaide, id est Corton Laton Tentira Ommos Iera Sicamina. Item ad aliam partem, iuxta Alexan- driam, litus mare magnum, sunt civitates, id est Tamnostri Almiris Monocanon Gomaron Patricon Filiscin Paratonion Nesus Araton Bograi Catabathmon Nemeseum Gardum Gonia Antipoego Micheris Paliueris Mandis Agabus. Item supersunt civitates, id est Leugipo Ositionis nesson Aegyptos Oreias Tharsantes Thedecles Thunuces Agerea Thocoris Bascanon Cenon. Quam praefatam Aegypti patriam rigat fluvius qui dicitur Nilus, qui est super diversa flumina praecipuus, qui et varias ferarum gignit progenies quae creatori suo in eisdem nimphibus nutriuntur. qui Nilus infra se habere videtur insulam quae dicitur Meroin. quem Nilum alii Geon esse dixerunt. 3. Item iuxta limbum Oceani ponitur patria quae dicitur Aethiopia Garaman- tium, quae et Asbyste dicitur, quae con- finalis existit praedictae Aethiopiae et Troglodytorum. in qua Garamantium pa- tria non longe ab Oceano fluvius Ger di- latissime currit. in qua patria Garaman- tium sunt montes qui Nauvavon appel- lantur. in qua patria sunt lacus, unus qui dicitur Licum et alius Augita. qui Aethiopes rupes montium habitare de- scribuntur propter immensam ac vali- dissimam caumam. ad frontem autem eiusdem Garamantium patriae sunt arida, deserta, montana, quae dicuntur Marma- rides, Nassamones, Lotofagi atque Bleg- mies, in qua patria nunquam civitates fuisse legimus. 4. Item iuxta mare magnum ponitur patria quae dicitur Mauritania, quae di- citur Cyrenensis. in qua patria plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus ali- quantas designare volumus, id est civitas Cyrenes, quae confinalis est litoris maris magni cum Agabis civitate Aegypti. item sunt civitates, id est Balacris Caenopolis Callis Ptolomaida Theucera Adriani Vernicide Phinica Corniclano Anaucis Arephilenorum. Per quam patriam transeunt plurima flumiua, inter cetera quae dicuntur Leon et Torres. 5. Item iuxta Oceanum ponitur patria quae dicitur Aethiopia Biboblatis, quae confinatur cum superius dicta Aethiopia Garamantium. in qua Biboblatis patria est lacus qui dicitur Tagges. quae pa- tria dum multum existit caumosa, ipsi Mauri cavernas terrae habitant, in qua patria litus Oceanum atque in superiori- bus maximum atque spatiosissimum de- sertum esse describitur. in qua patria sunt montes qui dicuntur Tulliatodi. in qua patria non longe ab Oceano per lon- gum supra scriptus fluvius Ger dilatis- sime currit. Ad frontem autem eiusdem Biboblatis patriae, prae medio multa esse spatia, id est deserta quae supra nominavimus, iuxta mare magnum ponitur patria nimis spatiosissima quae dicitur Africana, cuius patriae multae sunt, ut descriptores phi- losophi dicunt, ex quibus ego legi Pro- vinum atque Melitianum genere Afros, sed et Castorium Romanorum philoso- phum. sed ego civitates inferius dictas supra scriptae Africanae patriae secun- dum Castorium designavi. In qua Africana patria plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas Tra- gulis, quae confinalis est litoris maris magni cum supra scriptis civitatibus Are- philcnornin Cyrenensium; item Zacassama Palma Isyri Sacomadis Praetorium Musol Disio Cisterium Thubacis Neveri Nadalus Scemadana Leptis magna Poteo Sabrata Cipsaria Zita Githi Tacapas Ad oleastrum Macumades Thenas Patabura Hesila Sublecte Leptis minus Irusbinus Adrimeton Orea Neapolis Clipeis Simiama Carpas Maxila Thinus Cartago civitas magna Gallo gallinacio Antiqua colonia Ad pertusa Cesinsa Tyraria Utica. Item ad aliam partem desuper sunt civitates, id est Marthae Afas Lucernae Agarmi Auceritim Ad putam Lamie Afas Verim Tingimie Putam Agasel Nepte. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Capsalco Bamethi Abitan Tuburbo maius Olencana Bithina Vivet Binda vicus Agerthel Calbenedi Abeulone Thirusdron Gruza Elie Terentum Aquas Regis. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Cabibus Authus Temizec Manzat Murine Senana Cytofori Thamamuleni Mandatemule Selesua Tharsete Veresuos Ad duodecimum Leones. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Thalacte Alonianum Maiores Bathmetim Corebam Aitigilem Baldis Uthumas Unuca Siciliba Tyris Chisiduo Membrisca. Transeunt autem per ipsam Africanam provinciam inter cetera flumina quae di- cuntur, id est Cepsi Te Torrens et Panarezon. 6. Item iuxta mare magnum proxima eiusdem Africanae regionis reiacet pa- tria quae dicitur Numidia Bizacium. quam Numidiam iidem philosophi qui supra no- minati sunt quidem praedictam Africa- nam regionem designasse, ipsi et eandem Numidiam descripserunt. sed dum non concordant in civitates inferius designa- tas, ideo nos secundum praefatum Ca- storium Romanorum philosophum supra scriptas civitates eiusdem Numidiae no- minavimus. in qua Numidia plurimas fuisse civitates legimus, id est civitas Membronem, quae confinatur iuxta mare magnum cum iam praenominata Utica civitate Africanae regionis; item civitas Tumissa Ypone Zareston Tabraca Tuniza Armonaca Usussa Hippon regium Sulucu Zaca Russicade. Nam desuper sunt in ipsa Numidia civitates, id est Semitum Bulla regia Silma Siguesse Sica Be..... Thacora Gegite Narragara Molas Tipassa Tibili Iabianon Cirta Quartelli Palimam Villam Cervianam Lapisede Novale Berrice Chulchul Cornon Baccaras Melebo colonia Solbeama Budaxicara Thenebestre Centenarias Gausaparas Piscinas Fuscinas Falavi Marci Thugursicus Altuburus Mucea Sufulus Praesidin Midias Pissinas Messafilta Duo flumina Sumachi Lambresae Lambridin Tamasgua Orgentarium. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Lambafudin Libiana Vico Aureli Germani Thebesthe. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Thuraria Thoburbi minus Chulcar Elefantaria Zicella Adviam Mistin Theblata Vico Austi Catia Drusiliana Picom Novis aquis Droxiliana Siguesse Armasdum Cirta Gasibala Medranis Bagradas Tepte colonia Gemellas Pago Gemellin Dabuas. Per quam Numidiam transeunt plu- rima flumina, inter cetera quae dicuntur Armoniacus Bagrada Ubus Masaga Abiga Puplitus Sadinta Amesa Adima Limeletendum. 7. Item super ipsam Numidiam in montanis et planiciis locis est patria quae dicitur Mauritania quasi Rubea, quae et Sitifensis appellatur. cuius fines a montibus usque ad mare magnum per- tingunt: nam ad Oceanum nullo modo. quam patriam secundum Castorium no- minavimus. in qua patria plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas Tuca, quae iuxta mare magnum dividitur inter superius dictam provinciam Numidiam et ipsam Mauritaniam Sitifensem; item civitas Chulla Paceanis Igilgili Chova municipium Mulusbion orea. Item ad aliam partem suut civitates, id est Amabu municipium Gaddo Leba Balicin Vicum Mobziacum. 8. Iterum iuxta litus maris magni est patria quae dicitur Mauritania Caesarien- sis, quam secundum Castorium et Lol- lianum cosmographos designavimus. In qua Caesariense Mauritania plurimas ci- vitates fuisse legimus, ex quibus aliquan- tas designare volumus, id est civitas Sal- das, quae iuxta mare magnum confinatur cum Mulusvium civitate supra scriptae Mauritaniae Sitifensis ; item iuxta civitas Quetas Ruseius municipium Iomnion Rusicuron Rusguniae Egosion Tipasa Caesarea Gunubus Lar castellum Cartenna Arsenarium Portum magnum Portum divinum Albulas. Item ad aliam partem sunt civitates, id est Signa municipium Rubras Sita colonia. Item ad aliam partem super iam dictam civitatem Saldas est civitas quae dicitur Tubusubtos Bidda municipium Tigisim Repetiniana Castellum Helepantaria Aquis calidis. Item ad aliam partein sunt civitates, id est Galaxian Auzimasta Lamarasium Sufasa Tababac Bambinide Lecmelli Balasadais Baccis Fubonis. Per quam Caesariensem Mauritaniam plurima transeunt flumina, inter cetera quae dicuntur, id est Usar Agilaam Mina Sira Tasagora Isaris Nigrensis Ligar et Malba. 9. Item iuxta Oceanum ponitur patria quae dicitur Mauritania Perosis vel Sa- linarum, quae confinalis existit supra scriptae Aethiopiae Biboblatis. in qua Perosium Mauritania maximum desertum esse ascribitur. in qua patria sunt mon- tes qui dicuntur Litri. cuius patriae post terga procul infra Oceanum tres insulae inveniuntur. cuius patriae ad frontem, per meridiem essent espatia, litus maris magni ponitur patria quae dicitur Mau- ritania Tingitana. iterum in montanis et asperis seu aridissimis locis, in supra scripta Mauritania quae dicitur Perosis, quae ponitur iuxta Oceanum et Mauri- taniam Tingitanam, quae ponitur iuxta mare magnum, est patria maxima quae dicitur Getulia, de qua in sua omelia refert S. Gregorius. in qua Getulia, pro aquae inopia, dum longe ab Oceano et ad mare magnum amplius, et flumina ibidem existunt minime, aliquantas fuisse civitates legimus, id est Thursurum Tices Speculum Turres Cerva. Item litus maris magni iuxta Mauri- tania Tingitana. in qua plurimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est civitas Tingit Cadum castra Nova castrum Tasacora Dracones Tepidas Fovea rotunda Ripas nigras Stavulum regis Ataba Taxafora Fulga Figit Gent Subsellint Nassufa. Item ad aliam partem superscriptae civitatis quam diximus Tingit sunt civi- tates, id est Turbice Septemvenam. Per quam patriam inter cetera trans- eunt flumina quae dicuntur Turbulenta, quam alii Daumam appellant. 10. Item iuxta Oceanum prope supra scriptam Mauritaniam Perosis est patria quae dicitur Egel, in qua patria iuxta Oceanum sunt montes ut mons Ethna, qui ardere scribuntur. in qua patria iuxta Oceanum sunt montes excelsi qui appellantur Praxe. cuius patriae ad fron- tem, multis miliaribus spatiis, id est litus maris magni, ponitur patria quae dicitur Mauritania Tingitana. 11. Item iuxta litus maris magni poni- tur praedicta Mauritania Gaditana, quae litus maris magni confinalis existit prae- latae Mauritaniae Tingitanae. quae Ga- ditana patria supra dicta barbaro modo Abrida dicitur. ubi gens Wandalorum a Belisario devicta in Africa fugit et nus- quam comparuit, quam patriam ego se- cundum multotiens dictum Castorium de- signavi. in qua Mauritania Gaditana plu- rimas fuisse civitates legimus, ex quibus aliquantas designare volumus, id est ci- vitas Pareatina, quae litus maris magni ponitur prope praedictum fluvium Malba non longe a Portu Sigense. item civitas Tingi colonia Zili Tabernis Lix colonia Frigidis Banasa Gigantes Oppido novo Tremulas Septem fratres Tamasida Sala Gentiano Explorazio Boballica Bobiscianis Aquis Daticis Baba Tocolosion Bolubili Boniuricis Gudda Bati Argenti Barsuuli Sidilium Egelin Lampica Fons asper Nabia Maura Getuli Selitha Getulisofi Getulidare Turris Buconis Paurisi Perora. Quae superius dicta Mauritania Ga- ditana, quae et barbaro modo Abrida di- citur, coniungitur cum freto qui dicitur Septegaditano, qui dividit Mauritaniam ab Hispania, id est Africanam provinciam ab Europa. per quam Gaditanam patriam transeunt plurima ilumina, inter cetera quae dicuntur, id est Subulcus Ubus Salensis. Nullus vero aestimet eo quod non mul- tae patriae dictae sunt in portione Cham, quia minus ei evenisset terrae quam Sem et Iaphet; nisi dum caumosa et arida existunt loca quae habitant homines, et dum spatiosissimae existunt patriae, ideo sic breviter designare volumus. Designa- tas nobis patrias Africae reperies XIII, regio- nem I, insulas IIII, civitates CCCCCLXXXIII, flumina XXXII, lacus III. 12. Completur autem portio Cham, quam geometrici philosophi Africam appellave- runt, habens finem ad Orientem iuxta Oceanum praelatam Arabiam e regione maris Rubri et ex parte regionis He- braeorum. deinde ad mare magnum fini- tur, ut dictum est, ipsa portio Cham a civitate quae dicitur Rinocuronon, quae pertinet ex patria Aegypti. Ad partem vero meridianam habet ipsa portio Cham finem Oceanum qui tangit Aethiopiam Auxumitanam Candacissis Troglodytorum , Aethiopiam Garaman- tium, Aethiopiam Biboblatis, Maurita- niam Perosis et Mauritaniam Egel usque ad fretum quod multotiens diximus Se- ptemgaditanum. Ad partem septentrionalem habet ipsa portio Cham finem maris magni, quod iuxta litora iiavigatur per totum Aegy- ptum et Mauritaniam Cyrenensem et Mau- ritaniam Tingitanam et Mauritaniam Ga- ditanam usque saepius nominatum fretum Septemgaditanum. Ad occasum enim habet ipsa portio Cham finem praefatum quod praediximus fretum Septemgaditanum, qui currit de mari magno Gallico, quod alii Valeriaco Spaniae appellant, mergens in Oceano spatiosissimo. qui fretus super scriptus Septemgaditanus dividit, ut diximus, inter Mauritaniam et Ispaniam. nam nullo modo ab antiquis quidem dictum alibi reperimus quod hoc mare magnum no- strum per semet ipsum apud humanis in Oceano optutibus non societur nisi tan- tummodo in hoc, quod superius diximus loco, qui fretus dicitur Septemgaditanus.